Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.1.1 | Cic. Fam. 12.1.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.2.1 |
12.1.1
FINEM nullam facio , mihi crede , Cassi , de te et Bruto nostro , id est de tota re p . cogitandi , cuius omnis spes in
vobis est et in D . Bruto ; quam quidem iam habeo ipse meliorem re publica a Dolabella meo praeclarissime gesta . manabat enim illud malum urbanum et ita corroborabatur cotidie ut ego quidem et urbi et otio diffiderem urbano , sed ita sedulo compressa est ut mihi videamur omne iam ad
tempus ab illo dumtaxat sordidissimo periculo tuti futuri . reliqua magna sunt ac multa sed posita omnia in vobis . quamquam primum quidque explicemus . nam ut adhuc quidem actum est , non regno sed rege liberati videmur ; interfecto enim rege regios omnis nutus tuemur , neque vero
id solum sed etiam , quae ipse ille si viveret non faceret , ea nos quasi cogitata ab illo probamus . nec eius quidem rei finem video . tabulae figuntur , immunitates dantur , pecuniae maximae discribuntur , exsules reducuntur , senatus consulta falsa deferuntur , ut tantum modo odium illud
hominis impuri et servitutis dolor depulsus esse videatur , res p . iaceat in iis perturbationibus in quas eam ille coniecit .
12.1.2
haec omnia vobis sunt expedienda , nec hoc cogitandum , satis iam habere rem p . a vobis . habet illa quidem tantum quantum numquam mihi in mentem venit optare , sed contenta non est et pro magnitudine et animi et benefici vestri a vobis magna desiderat . adhuc ulta suas iniurias est per vos interitu tyranni ; nihil amplius ; ornamenta vero sua quae reciperavit ? an quod ei mortuo paret quem vivum ferre non poterat ? cuius aera refigere debebamus , eius etiam chirographa defendimus ? at enim ita decrevimus . fecimus id quidem temporibus cedentes , quae valent in re p . plurimum ; sed immoderate quidam et ingrate nostra
facilitate abutuntur . verum haec propediem et multa alia coram ; interim velim sic tibi persuadeas , mihi cum rei p . quam semper habui carissimam , tum amoris nostri causa maximae curae esse tuam dignitatem . da operam ut valeas . vale .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.1.1 | Cic. Fam. 12.1.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.2.1 |